Rex
Sequitur quod tibi, doctor Benedicte Aria Montane, mi sacellarie, Antuerpiae, quo te mitto, faciendum est.
[1] Partim ex iis quae tecum uerbis acta sunt, partim ex scriptis, quorum legendorum tibi copia facta est, intellexisti Christophorum Plantinum, typographum et librorum uenditor mercatorem Antuerpiae morantem, uaria typorum Latinorum, Graecorum, Hebraicorum atque Chaldaicorum genera admodum perfecta sibi sculpi curauisse ad ea Biblia quae dominus Franciscus Ximenez, cardinalis et archiepiscopus Toletanus, piae memoriae, magno sumptu, labore atque artificio abhinc aliquot annis Hebraice, Latine, Graece atque Chaldaice Compluti excudi iusserat imprimenda. Intellexisti quoque eundem Plantinum asseruisse quum id Complutensium Bibliorum opus unum sit ex praeclarissimis nostra aetate1 in lucem editis operibus; tam pauca tamen illius editionis superesse exemplaria ut uix ulla pecunia comparari queant; ob eamque caussam (tum etiam quia linguarum modo commemoratarum characteres quos habet multo sunt excellentiores illius temporis characteribus et quia cogitabat Complutensem Bibliorum editionem Noui Testamenti Syriaci quod Viennae iussu imperatoris domini Ferdinandi, patrui mei, piae recordationis, impressum est adiunctione locupletare atque etiam quia magnam Sacrae Scripturae studiosis utilitatem ea res allatura esset) se paratum istorum Bibliorum denuo imprimendorum prouinciam suscipere, orando nos ut ei nostro fauore, patrocinio atque auctoritate ista in re opem ferre atque sex millia coronatorum ad chartam comparandam [f. 183v] mutua dare uellemus; adiuncta promissione se hoc subsidio accepto statim Bibliorum iam dictorum in octo tomos diuidendorum impressionem esse aggressurum.2 [2] Ad cuius rei specimen aliquod edendum, quaternionem unum in quo omnia linguarum de quibus supra diximus genera impressa erant huc misit. Qui quum nobis magnopere placeret, iis qui de nostro Generalis Inquisitionis Concilio3 sunt ut eundem diligenter perlustrarent atque in huius negotii curam sedulo incumberent mandauimus. Quod et fecerunt datis tibi ad theologos Complutensis Academiae doctores literis ut cum illis (quod materia esset Theologiae doctorum propria) de tota hac re et de opera quam supra nominatus Plantinus offerebat mature communicares. [3] Itaque te cum eorum literis (quibus non modo laudant iam commemoratam impressionem, sed etiam petunt et quam possunt uehementissime eff a nobis efflagitant ut primo quoque tempore eam tanquam opus toti Christianismo admodum utile et necessarium fieri curemus) ad nostram aulam reuerso, nos, qui nihil magis in optatis habemus quam ut Christianismi communem utilitatem quibus possumus modis prouehamus, de sententia et consensu nostri Generalis Inquisitionis Concilii4 statuimus expedire ut tu (quod et sacerdos et theologus sciend sciendi cupidus atque Scripturae Sacrae peritus esses, tum etiam quia de tuae personae ingenio, literis atque scientia earum linguarum quibus iam dicta Biblia sunt exprimenda, zeloque tuo Christiano abunde magnam notitiam habemus) isti Bibliorum impressioni interesses. [4] Itaque tua prompta uoluntate freti, Antuerpiam proficiscendi prouinciam tibi mandamus ut ibi Bibliorum iam dictorum impressioni praesis eamque iuxta ordinem et modum qui infra exponetur modereris.
[5] Optimum tutissimumque consilium5 (rebus Gallicis ita perturbatis ut ipse nosti) esse uidetur ut mari occidentali nauiges. Itaque schedulam ad Iohannem6 Martinez de Recalde, meum procuratorem Bilbaui morantem, deferendam tibi dari praecepi, continentem ut commeatum [f. 184r] reliquaque omnia ad commodam nauigationem necessaria tibi suppeditet curetque ut in prima naui aut celoce quae uel Laredo uel ex alio quouis portu eius orae maritimae Flandriam uersus soluerit locum habere possis. [6] Quo quum perueneris, nulla interposita mora, iter tuum ad eum locum ubi fuerit dux Albanus, meus uicarius gubernator et supremus ordinum illius regionis7 dux, conuertes ut ei et literas quas a me habes reddas et haec mandata cum quibus te illuc mitto ostendas ipsumque de omnibus quae acta sunt et quae tuae in hoc negotio sunt partes diligenter certiorem facias ut Plantinum ad se uocet eique loquatur et ut in negotio cuius cura tibi mandata est sedulo pergat, imperet et, si opus sit, tibi ad senatum Antuerpiensem literas det ut te et meum esse famulum intelligat et ut talem tractet quibusque rebus opus fuerit iuuet.
[7] Ad Plantinum quoque literas a me habes ad eius diligentiam in ea impressione cuius modo mentionem fecimus excitandam, quas ei trades et quae illis congruere putabis adiunges.
[8] Porro ut perfectionem ista impressio quam istiusmodi operis dignitas postulat consequatur, operae pretium est te nosse quae sequuntur, ut sicut tibi uerbis exposita sunt, ita opere compleantur.
[9] Plantinus in eo quaternione quem speciminis praebendi caussa huc misit loco Vulgatae uersionis Latinae (quae in editione Complutensi Hebraico textui adhaeret) Sanctis Pagnini uersionem, ut ipse uidisti, posuerat. [10] Verum multi iudicarunt [f. 184v]nihil ea in parte neque mutandum neque auferendum esse. Quod Plantino significabis curabisque ut quem locum in editione Complutensi Vulgata uersio Latina obtinet, eundem propter eius in uniuersa Ecclesia auctoritatem retineat. Etenim quum inter uersiones ista obtineat principatum, haud aequum foret eam uel praeteriri in tali opere uel alio quam principali loco loco reponi collocari.
[11] Vltra textus et uersiones quae Complutensis editio habet, curabis ut a Pentateucho ad finem usque Veteris Testamenti Chaldaica uersio, sicut Romae et Venetiis impressa est, continuetur. Neque enim ignoras hanc partem ad perfectionem complementumque istius operis esse necessariam.
[12] Tibi etiam curae erit ut isti de qua agimus Bibliorum editioni Nouum Testamentum Syriacum ad uerbum ex eo quod Imperator, patruus meus, Viennae excudi iussit expressum inseratur, et (si fieri possit) ut Euangelium Mathaei Hebraicis, reliquae autem partes Syriacis imprimantur characteribus utque textui Syriaco sua respondeat fidelis uersio. Vtrumque enim perutile futurum (ut ipse probe nosti) iudicatur.
[13] Curabis etiam ut ad finem iam commemoratorum Bibliorum dictionarium lexicon dictionarium Hebraicum ex iis quae extant praestantissimum nullis appositis exemplis, sed locis duntaxat ubi uocabula inueniuntur indicatis adiungatur. [14] Et (si commode fieri queat) addantur quoque tria alia dictionaria lexica, Graecum et . . . Chaldaicum, ad [f. 185r] commodam breuitatem contractum, et tertium Syriacum, annexa illi Syriacam scripturam legendi ratione. Ista enim quatuor lexica ad Bibliorum intelligentiam multum conducent ob idque Sacrae Scripturae studiosis non parum sunt profutura. [15] Eandem ob caussam tibi curae erit ut Eusebii Caesariensis Canones post Nouum Testamentum ad eum finem ad quem ab illo conscripti sunt collocentur.
[16] Haec uniuersa et singula diligenter Plantino expones et quam primum cum illo transegeris ut statim manum operi admoueat Bibliorumque impressionem inchoet utque quam fieri potest maxima diligentia, cura et attentione in ea pergat aduigilabis, explorata tamen prius ministrorum tum fidelitate tum etiam ad tantum opus perficiendum facultate. Et ut opus istud pro sua dignitate perfectionem obtineat, primam et rudem adhuc in quauis lingua experiendi caussa factam impressionem tua ipsius manu corriges correctamque et comprobatam proprio sigillo aut alia nota obsignabis.
[17] De Bibliorum numero nihil est quod praescribatur; is enim in libera Plantini potestate relinquendus8 est, ut hac in parte quod maxime e re sua esse iudicabit faciat. Tantum curabis ut ex iis exemplaria sex in membrana imprimantur isticque compingantur, ut ad me uel mittas uel tempore opportuno, nimirum cum reuerteris, tecum feras.
[18] In huius de quo agimus operis prologo rationes quae nos ad impressionem istam promouendam impulerunt exprimantur et quod magna antegressa consideratione, collocutione, communicatione cum uiris magna prudentia, scientia atque uirtute praeditis facta sit haec impressio indicetur. Ita enim faciendum tum ad auctoritatem tum ad aestimationem9 [f. 185v] [f. 186r]operis augendam uisum est.
[19] Expediet quoque (idemque tibi mandamus) ut priusquam prologus typis mandetur eius exemplum ad nos mittatur, ut et ipsum examinari iubeamus et te de eo quod forte occurret mutandum (quandoquidem ad eam rem tempus abunde suppetet) tempestiue moneamus.
[20] Et quoniam singulas Bibliorum partes simul ac quaeque fuerit impressa libenter uideremus, tibi mandamus ut per ueredarios qui isthinc mittentur singulos quaterniones simulatque impressi fuerint ad nos deferri cures. Tibi etiam curae erit ut quam fieri poterit plurima praela quo citius opus absolui queat adhibeantur.
[21] Quod ad priuilegium quo ista editio munienda est attinet, dices Plantino nos iussuros esse ut totum ad eius utilitatem accommodetur; et si ad nostrum etiam Summi Pontificis, Imperatoris atque Galliarum regis priuilegium adiungi uelit, nos cum illis ut ei concedant esse acturos.
[22] Haec sunt quae te facere oportet, quorum executionem tuae singulari committimus prudentiae tuoque hac in re honoris diuini promouendi zelo et Ecclesiae Catholicae adiuuandae studio simul etiam tua eximia doctrina uariisque dotibus ad istam rem necessariis quibus te Deus donauit freti speramus fore ut nostrae hac in parte de te expectationi satisfacias.
[23] Datum Madridi 25 die Martii anno Domini 1568.
Ego Philippus.
Iussu Regiae Maiestatis, Gabriel de Cayas10