[1] Accepi literas tuas VI Nonas Octobris Antuerpiae datas, in quibus amanter doles quod frequenter ad te non scribam. Et in ea re officium meum requiris diligenterque de rebus tuis me certiorem facis. [2] Amplector ego quidem beneuolentiae in me tuae significationem; et quod quaeris praestiturum me tibi polliceor. De me quoque tibi aliquid significabo.
[3] Gratulationem meam de uictoria aduersus religionis hostes principibus placuisse non miror. Vehemens enim laetitiae meae impulsus magna fuit uis gaudii, ita plane ut in aliis quoque efficax esse potuerit. Deus faxit ut caetera ex uoto cedant!
[4] Serenissimum Regem Hispaniarum Ecclesiae maxime fauere laetor uehementer. Specimen Sacrorum Librorum quod promittis summo desiderio expecto. Regii sumptus, uestra, hoc est, doctissimorum et piorum opera, piissimi conatus rem perficient omnino.[5] Interim Opticen meam, hoc est, ineptias meas ad te mitto. Viuens ualensque Psalmorum interpretationem a praelo statim habebis; opus illud aliquanto longiorem temporis moram postulat.
[6] Elogium tuum de Oliuerio Baldoccio expecto. Louaniensis Academiae senatum de fide bene audire non solum gratulor, sed immortales propterea Deo gratias habeo.
[7] Iosephus Amatus, Hebraeus Thessalonicensis,2 cum quo statim acceptis literis tuis collocutus sum, ecce tibi respondet.
[8] Vellem ego de quodam Hieronymo Cock impressore aliquid abs te scire, utrum a catholicis stet an in cathedra pestilentiae sedeat. Si forte stat, quaeso ut ab illo petas pagellam quandam in qua Redemptoris [f. 18v] nostri praesepe cum Virgine matre aeneis3 typis excussum est, a quodam Georgio Ghisi, Mantuano pictore, descriptam. [9] Audiui enim Georgium typos ac pagellas omnes illi uenundedisse; ex Plantino bibliopola aliquid de ea scies. Pergratum mihi erit eam picturam habere. Interim si quid est quod mea opera tibi praestari possit, iubeto.
[10] Vale et me ama. Datum Venetiis VIII Nonas Nouembris MDLXVIII.