[1] Impatiens morae amor est. Vrgebat me nimis literarum tuarum expectatio et iam omissis excusationibus, quas mihi qualescunque4 pro te fingebam, te acriter accusare incipiebam cum optatissimae literae tuae mihi allatae sunt. Quibus respondere statim uolui, ne in eandem inciderem tarditatis suspicionem in5 quam te incidisse arguebam. [2] Agnosco profecto ex tuis literis ad ueteris in me amoris tui specimen nouum quoddam et iucundius demonstrationis genus semper accedere. Quod cum tu optime noueris, me literas tuas desiderare a6 diu permittis; quod animi mei acerbitatem recentis cuiusdam suauitatis aspersione lenire te posse confidas.
[3] Pergrata mihi fuere humanissima uirtutis tuae officia, quod me principibus uiris et de Christiana religione benemeritis commendaueris. [4] Det Deus, regum rex, ut illis omnia prospere cedant, quod non dubito futurum,7 etsi8 aduersi insurgunt fluctus, etsi9 horrida tempestas imminet, etsi10 omnia mortem intentant.11 Facile enim et proprium est exercituum Deo insanos malorum impetus, quos mirabili prouidentia sua excitari sinit, comprimere, brachia fortium conterere,12 tranquillitatem et pacem dilectis suis gratificari.
[5] De Bibliis autem Sacris, quod opus ad finem uestra opera et diligentia properet maxime laetor. Accepi alterum specimen Priorum Prophetarum, quod mihi gratissimum fuit.
[6] Adolescens, quem tibi superioribus literis meis commendaui, auocandus potius quam prouocandus est; ad labores enim natus est, quos leuiores illi faciet iucundus tuae commendationis stimulus.
[7] De imagine mea, quam te adeo ardenter optare dicis, statuam alias quid agendum mihi sit; nondum enim mihi liquet an amori tuo indulgeam an uerecundiae rationem habeam.
[8] Paludanum sculptorem nomine meo saluta, et scias me uiros probos amare, praesertim excellentioribus artibus praestantes. [9] Interim librum meum in Psalmos editum ad te mitto, quem paulo post has literas te habiturum spero. [10] Tu, si me amas, boni omnia consule.
Vale. Xª Kalendas Augusti MDLXIX.