[1] Immortales ago tibi gratias, uir doctissime et ornatissime, quod aperte et syncere in praefatione a me tumultuarie exarata quid2 mutandum censeas me admonere dignatus fueris,3 nimirum de 24 libris canonicis, quos a 72 senioribus Grece uersos fuisse scripseram, quamuis, ut scribis, ea res adhuc inter doctos plena sit controuersiarum. [2] Ego uero ingenue fatebor me nullum authorem adhuc legisse qui hoc in dubium reuocet, eorum precipue quorum authoritas in Ecclesia aliquo in pretio habetur. [3] Quin imo4 Augustinus De Ciuitate Dei libro 18, capitulo 3443, uidetur asserere non Legem tantum, sed et alia Prophetarum oracula a septuaginta interpretibus in Graecam linguam fuisse translata, dum inter caetera sic dicit: «Spiritus enim, qui in Prophetis erat, quando illa dixerunt, idem etiam ipse erat in septuaginta uiris, quando illa interpretati sunt». [4] Iustinus etiam, martyr et philosophus, in Oratione contra gentiles idem innuere mihi uidebatur his uerbis, secundum Langi uersionem: «Quod si quis asseueret Mose quoque et aliorum Prophetarum scripta Graecis edita esse literis, ex historiarum externarum lectione is discat Aegipti regem Ptolemeum bibliothecam Alexandriae instituisse et undecunque5 libris comportatis compleuisse; eundemque ubi cognouisset antiquos libros Hebraeorum conscriptos literis diligenter asseruari cognoscere ea scripta uolentem, septuaginta sapientibus uiris Grecae simul et Hebraicae linguae peritis, uertendorum interpretatione eorum librorum laborem demandasse ab ipsis usque Hierosolymis accitis, etc.»
[5] Verum quia, ut sapienter iudicasti ac perquam humane, qui tuus mos est, me admonuisti illud, si addito 24 librorum numero scriptum prodiret in lucem, in quorundam fortassis reprehensiones incursurum, aut sciolis et Grecanicae6 leuitatis plus aequo admiratoribus occasionem praebiturum7 paruipendendae8 linguae sanctae, tuis monitis et authoritati, quae non solum in hac re, sed in omnibus apud me plurimum semper ualebit, parebo lubens. [6] Quod statim hisce tibi significare uolui, cum per occupationes quas nosti9 nunc te inuisere tibique coram habere gratias mihi nunc non liceat, ut scias te non solum libertate, sed etiam authoritate, iussu et dominatione in me meaque omnia uti posse, meque semper tibi dicto audientem futurum.
[7] Nolim ut grauiora negotia intermittas ullo modo, ut mihi rescribas; tantum enim te monitum uolui10 nil mihi esse iucundius quam a bonis et doctis uiris tui similibus non solum admoneri, sed et corrigi ac meliora edoceri. [8] Atque hoc quidem nomine me maximo afficiet beneficio quisquis ita fecerit, meque sibi, ut et tu tibi, arctiori adhuc uinculo deuinciet.
[9] Bene uale, domine obseruande, et si placet, precibus tuis me Deo commenda, prout et ego quotidie pro tua incolumitate Diuinam suplex interpello Maiestatem.