[1] Placuit nobis uehementer consilium tuum, uir doctissime, ut quemadmodum in Veteri Testamento pro Bibliorum Regiorum complemento seorsim1 in uno uolumine imprimitur textus Hebraeus,2 adiunctis difficilioribus thematibus in margine et imposita uersione Latina Pagnini, sic et textus Graecus Noui Testamenti in eodem uolumine habeat in margine difficiliora themata et supra impositam3 ad uerbum Latinam translationem. Vnde fiet ut hinc4 Latini Graece et Graeci Latine discere possint. [2] Quam ob caussam ita seruandus erit idiotismus Graecae linguae ut non negligatur omnino Latinae linguae proprietas, ne qui latine discere uolunt barbariem hauriant.
[3] Nec laedetur hac ratione Bibliorum Regiorum auctoritas uel integritas magis in Nouo Testamento quam sit factum in Veteri. Nam sicut in Nouo non est aliqua futura Latina uersio respondens Graeco textui praeter uersionem Vulgatam diui Hieronimi, ita nec in Veteri Testamento alia fuit uersio posita e regione Hebraici textus quam eadem diui Hieronimi, quae, sicut in Nouo nonnunquam5 a Graeco, sic in Veteri non rarius ab Hebraeo dissidere uidetur.
[4] Porro si in hac re aliquanto maiores6 sumptus faciat Plantinus, speramus eosdem facile refundendos, dum huius uoluminis tanquam7 complementi et quasi Bibliorum magnorum epitomes plura exemplaria diuendet. [5] Nam pauperes8 qui non sufficiunt illis magnis Bibliis emendis, hoc uolumen, ex quo uniuersum textum Hebraicum Veteris Testamenti et Graecum Noui sunt lecturi et intellecturi, minori sumptu sunt sibi comparaturi.
[6] Hanc nostram respondendi libertatem eo candore animi humanitas uestra suscipiat, quo a nobis profecta est.
[7] His paucis uale, uir humanissime et litteratissime, teque a nobis amari atque coli persuasissimum habe.
[8] Raptim Louanio, ex magno collegio theologorum, ipso cathedrae Petri, 1570.