[1] Cum pietatis et bonoarum studiorum literarum communio similibus studiis amicoque amicorum etiam communio accedit, eae res satis idoneae semper optimis uiris existimatae sunt ad nouas inter eos, qui se mutuo antea non alias non uiderint aut cognouerint amicitias, consuetudines ac necessitudines ineundas et confirmandas, quippe cum ipsa religionis communio et charitas fraterna dilectione homines uinciat, studiorum praeterea similitudo amorem mutuum, etiam inter absentes, conciliet et amicorum inter . communia pignora necessitudines efficiant certissimas. [2] His omnibus igitur nominibus omnibus, quod a me iam diu est, quamuis alias tibi ignoto, plurimum animo dilectus atque etiam cultus extiteris1, ut ego uicissim a te amer, hac prima conciliationis epistola postulare du postulatu dignum duxi, quippe cum te et pieta egregio pietatis studio flagrantem et multiplici bonarum literarum eruditione ornatum tum res ipsae et eorum operumscriptorum, quae a te uel composita uel explicata uel ex antiquorum scriptorum thesauris in lucem edita sunt, argumenta rationes plurimae confirmantdocent et communis utriusque nostrum amici eiusdemque optimi uiri Christophori Plantitini testimonium assiduum confirmat.
[3] Nu Nemo autem hominum mortalium est quem ego, et bonorum et optimorum et bonarum literarum non dico usu et facultate (his enim partibus tenuem admodum me esse agnoscoconfiteor), sed studio et amore, flagrantiorem me quam me ar esse arbitrer; nemo etiam hominum est qui . Plantinum me prae me cui chariss Plantinus noster charior quam mihi sit. Nemo Quamobrem nullum ego esse homine mortalium puto qui tui nominis maiore ergo in te studio et dilectione sit affectus sit quam ego, quicui quantum uirtute et . doctrina ualeas, quantum etiam Plantinum ames nostrum diligas nostrum satis perspectum habeo perspectum fuerit exploratum. Id quod ubi tibi ap expositum fuerit, mihi esse a te rependendum mininime ambigo, quandoquidem uis honesta ea honestae et ingenuae amicitiae uis est ut animo solor uel unica tantum sui causa gratia animos eius qui amatas dilectus fuerit animum ei qui prior amauerit simili uinculo et charitatis iungat iugo. [4] Cupio igitur…
[5] Diu enim est quod uirtutum artiumque tuarum exemplis et multorum, quos ego summos uiros habeo, testimoniis quantum et ingenio et eruditione ualeres, quantum pietatis studio flagrares aperte cognoui teque ob eam rem plurimum, iam diu est, dilexi et ut mihi uehementer dilectum tibi confirmarem ocassionem commodam . captaui, quam iam mihi communis amicitia Plantini nostri obtulit et rei eius de qua nunc te appellaturus sum confirmauit dignitas confirmauit. Quantum enim tibi Plantinus, uir optimus et de omni literarum republica benemerentissimus, tibi charus sit probe noui. Eundem autem mihi charissimum esse omnibus quibus potui argumentis testatus sum et omnibus officiis perpetuo me testaturum profiteor . contigit . ut ut amicitiam quam ego, tibi nondum notus, exoptabam communicatis etiam rationibus inirem. [6] Occasionem nactus sum et uirtute tua et honestissimae charitatis2 causa dignam. Ea huiusmodi est: prefationem in sacrum Bibliorum opus quod Philippi catholici regis consilio et auctoritate Plantinus noster cudit, ego ut ei operi procurator, legatus hisce proximis diebus accepto a rege ipso argumento scribebam. Eam autem non antea ego probare decreui quam doctissimis et candidissimis uiris ad legendum, corrigendum censendumque traderem, ex quibus in quorum numero unum . te semper habui, cuius ingenio et iudicio plurimum tribuerem cuiusque et in rebus meis cognoscendis candorem suscipiendis humanitatem, cognoscendis candorem, iudicandis diligentiam et integritatem mihi ipse promitterem. Quibus omnibus † † huic praefationi non tantum adeo mea3, quam publica Ecclesiae cuius opus hoc est, causa legendae4 et pro arbitrio iudicioque tuo additis in margine notis et adscriptionibus corrigendae impenderis, cui etiam efficiendae rei amicorum quorum fid doctorum, quibus tu uteris quorumque magnus in ista Ecclesia numerus est, operam adhibebis5, si placeat, et exemplum ipsum6 ubi . abs te notatum et correctum, quam primum id tuo commodo fieri possit, ad Plantinum nostrum mihi reddendum remittes.
[7] Vale et me ama, amoremque erga te meum quocumque officii genere expectando experiere7.