[1] Ego tametsi tempore non primus omnium quibus charus estes dici possim, affectu tamen et studio inter postremos non haberi primos censeri. Id quod si tibi persuaseris, omni officiorum genere ex me expectando cum opportunum fuerit experiri licebit poteris. Eadem autem ego animi mei fiducia fretus amicitiae suauissimos fructus a te ex te, cum res postulauerit, . . exigere suauissimos percepturus exigere non dubitabo.
[2] Iam ut arbitror Bibliorum quadrilinguium opus illud maximum et dignissimum quod a Philippoi rege catholicoi regesregis consilio et auspiciis Plantino nostro imprimendum commissum est cuique ego procurando regis auctoritate legatus sum ex diuino beneficio foeliciter atque ex animi sententia procedere iam scias atque non longe nimium a fine distare scias ueli uolo. Id autem oportuna praefatione instruere ex eiusdem catholici regis auctoritate meditamur. Ipse autem rex argumentum nobis prescripsit, quod longiore oratione etiam ex illius mandato persequeremur. Quoniam uero nihil a nobis in toto opere . est exigebatur praeter summam uersionum fidem et correctionis diligentiam, quam pro ingenii ac facultatis nostrae tenuitate studiose praestitisse uidemur, una tantum reliqua cura est praefationis, cuius rationem non meo unius ingenio aut con iudicio constare uolui, sed omn eorum omnium arbitrio et calculo quibus et pietatis et doctrinae nomine me ipsum meaque omnia ad examen, correctionem et probationem proponere ac1 summittere debeo. [3] His autem . Ex quibus te unum ut amicum diligo ita quoque meorum studiorum censorem adiutoremque appellare constitui maxi in re praecipue non mea tantum, sed tua, sed communi omnium bono christianorum et doctorum uirorum qualis tu es, cuiusmodi hanc Sacrorum Bibliorum aeditionem existimare oportet.
[4] Te igitur, mi Sambuce, uehementer oro atque obsecro ut, inter caetera studia tua, aliquot saltem horas huic praefationi impertiri uelis pro arbitrio iudicioque tuo eximio, non in rebus quae in ea tractantur2 solum, sed in uerborum etiam proprietate, elegantia et castimonia examinandae, corrigendae et, si commodum uideatur, immutandae. Ideo enim latiores margines in exemplo relinqui curaui, ut idoneus adnotationibus et correctionibus adscribendis esset locus. [5] Gratissimum autem mihi et te dignissimum officium feceris officium ac me tui amantissimum perpetuo beneficio deuinxeris. Nec ingratum experiere aut immemorem, utpote qui cum apud alios omnes quibus notus sum tum apud regem meum pietatem doctrinamque tuam sim libenter perpetuo praedicaturus.
Vale. Antuerpiae, pridie Nonas Maii 1570.


