[1] Vir doctissime, literae tuae ipso Assumptionis Beatae Virginis scriptae secundo ab hoc die nobis redditae sunt; quibus lectis, cognouimus te cogitare praefationis (quam ex tua collegeramus) exemplar in Hispaniam mittere. Atqui nos eo consilio istud ad te misimus, et omne (ut nobis uidetur) prolixioris scripti argumentum in hoc compendium redegimus, ut reliqua ad dingnitatem et utilitatem operis regii facientia commode uel huius fini adiici, uel in alteram etiam praefationem, quam te meditari intellexeramus, reseruari possent; idque cum minori lectoris ad ipsum opus properantis fastidio. [2] Si quidem existimamus operi huiusmodi, quod tanta uoluminum et partium mole atque elegantia constat, breuissimam esse praefigendam praefationem, quae lectori statim totius operis argumentum, causas et utilitatem proponat nec sua prolixitate in ipso limine lectorem offendat aut remoretur, cui longa restat uia, si totum opus reuoluere cupiat. Et quia opus per se elegans est, non eget multa commendatione; nam uino uendibili (ut aiunt) non opus est suspensa hedera. Atque hinc factum esse arbitramrarbitramur ut antiquis Bibliis Complutensibus, Leoni Decimo Pontifici Maximo dedicatis, aut nulla aut exigua admodum prooemia sint praefixa. [3] Sed quandoquidem scribis regem eiusque consiliarios longissimam et libri modum aequantem (quod omnes hic miramur) desiderare praefationem, rogamus ut quicquid ad operis commendationem (ut erant ea capita quae de utilitate linguae primaeuae ad te misimus) facere putabis adiicias, aut secundam epistulam addas ut tandem absolutum aliquod prooemium et communi consilio doctorumque uirorum (quos Louanium plurimos habet) iudicio approbatum in Hispaniam mittatur, et non prius. Nostra enim sententia nunquam fuit ut ita ieiunum cum dictione tum argumento prooemium in Hispaniam mitteretur, aut etiam ab Hispania approbatum operi [f. 164v] praefigeretur, cum hoc saeculum adeo doctum et in iudicando acutum in tali opere ciceronianam plane requirat praefationem, quae et dictionis elegantia lectoris animum afficiat et argumenti faecunditate1, citra prolixitatem tamen, ad opus legendum expeditum paratumque reddat. [4] Quapropter2 rogamus magnopere ut eam quam misimus uel auctam (si uidetur) uel alterius epistulae accessione completam ad nos cum titulis et epigraphis per te iam addendis remittas, antequam in Hispaniam mittatur, ut aliquod prooemium paretur; quod non poterunt non probare omnes qui aliquid ea de re siue hic siue in Hispania aut Italia nouerint iudicare.
[5] Quod ad Arcani sermonis librum attinet, eum post ultimas nostras ad te literas accuratius multo quam antea examinauimus, uariisque et doctissimis uiris legendum dedimus. Nec ullus omnino fuit qui eum operi Complutensi addendum putaret. Nam docti cum tanta interpretum copia et textus3 uarietate, si habeant Patrum commentarios, facile eo libro carebunt. Indocti uero parum illius lectione ad intellegendum Sacras Literas uterentur. [6] Omittimus quod res adeo obscure hic tractetur, ut uix sit hactenus inuentus ullus qui potuerit explicare quorsum ista tenderent aut quam utilitatem adferrent; nam prooemium quod primo capiti praefigitur, in ipso totius operis argumento explicando, propter sententiarum et phraseos nouitatem obscurissimum est adeo ut quo spectet et quid sibi uelit nesciatur uix a quoquam intelligi potuerit. Existimant etiam nonnulli futuros multos qui eadem facilitate, qua haec affirmantur omnia reiicient, cum nullius scriptoris auctoritate et testimonio uocum significationes quae hic recensentur comprobari uiderint. Nam ex uariis Scripturae locis inter se collatis non posse semper certo de uocum significatione statui tibi quam nobis est notius.
[7] Haec eo candore animi accipias petimus, uir humanissime atque doctissime, quo a nobis, tui amantissimis tuique nominis et honoris studiossimisstudiosissimis, [f. 165r] profecta sunt. [8] Quod si nostrum tibi non satisfacit iudicium, rogamus ut aliis uiris doctis, candidis tamen et ab omni assentatione alienis eadem perlegenda tradas eorumque sententiae acquiescas. Quod quidem te facturum ita esse, facile nobis propter innatam tuam humanitatem persuademus.




