[1] Literas tuas, uir doctissime et humanissime, 10 Calendas Septembris datas heri accepimus. Quibus lectis, magnopere nos recreauit quod literas nostras eodem animi candore quo a nobis profectae erant te accepisse, legisse et intellexisse cognouimus. Effecitque ista tua humanitas ut in censendo (quod decere arbitrabamur ueros et candidos censores) semper fuerimus liberrimi, non attendentes a quo esset profectum, sed quid fuerit de quo nostrum petebatur iudicium. [2] Quod de praefatione scribis cum omnium censuris in Hispaniam mittenda non improbamus, modo per hoc absoluendo operi nulla fiat mora quae sit . rei publicae uel alicui priuatae personae fraudi aut detrimento.
[3] Arcani sermonis partem per notum et fidelem nuncium remittimus, eique ut fideliter Plantino reddat mandauimus. Eius lectio neminem quidem (quod nos sciamus) offendit quoad catholicae fidei puritatem, sed quoad ea quae scripsimus. [4] Magnopere autem tuum consilium probamus ut diuersissimis uiris doctis et uariorum palatorum hominibus eundem librum, etiam tacito auctoris nomine seu expuncto (si ita uidetur) titulo, legendum et examinandum tradas, ut tanto syncerius, tanquam de ignoti auctoris opere, sententiam suam tibi prodant.


