[1] Plantinus noster Francofortia reuertens, cum ad meas aedes uellet diuertere, non sine itineris dispendio, forte me Cliuis repperit. Nam ante dies octo, propter pestem, qua mea uicinia laborare coeperat, illuc me contuleram. [2] Itaque factum est ut ego hominem pro meo amore, quo eius candidam probitatem amplector, domi meae excipere et chartaceam meam supellectilem ipsi ostendere non potuerim. [3] Quod profecto doleo. Plane enim cupiebam, propter Biblia quae Regiae Maiestatis iussu teque autore excudenda excudere aggressus est, ipsi clare ostendere eam tralationem Graecam, quae in Complutensibus antigraphis est,3 . nihil minus esse quam puram putam τὰ ἑβδoμήκovτα conuersionem; sed plane eam quam Origenes sub asteriscis, obeliscis, limniscis et id genus aliis notis, quoad eius fieri potuit, proxime Hebraeum exprimere conatus est. [4] Fragmenta enim illa Syrica Bibliorum quae habeo id aperte loquuntur, ut quae suis illis quaeque notis secernant; tam accurate olim ante annos plurimos . scripta ut nihil fieri possit accuratius. [5] Sed erit fortassis Plantino, cum proximas nundinas repetet, occasio commodior. Nunc, quod unum potui, misi hinc domum meam nuncium qui codicem illum meum Chaldaeum Compluti, ut uidetur, olim scriptum, cuius apud tuam dignitatem Andouerpiae mentionem faciebam, huc adferret Plantinoque, si quid pro Targum excudendo posset adiumenti adferre conferre, asportandum daret. Sed ea lege, ut absolutis Bibliis illis ad me reuertarur remittatur meus codex.
[6] Narrat Plantinus decretum tibi esse in Nouo Testamento Syricam interpretationem, supra Latinam et Graecam, sed characteribus Hebraicis, in uulgus dare. Quod ego uehementer probo. Nam sunt profecto plurima, praesertim in Euangeliis, tam apte expressa Syrice ut saepe libuerit mihi suspicari uel ab ipsis euangelistis alia ea lingua esse primum scripta uel translata saltem pristinis illis temporibus. [7] Sed etiam atque etiam, mi domine, uidendum tibi est ne quis locus ab haereticis, quibus Syra gens semper uexata est plurimum, corruptus sit in illis quibus utere antig. aduersariis. Scio enim hoc in multis euenisse. Neque ipsi Syri diffitentur. [8] Sed et suam Syro Latinam interpretationem Galli cuiusdam uiri, ut audio, docti, sed uerum etiamnum4 iuuenis admodum, adiungere te constituisse addit Plantinus. Hic uero, mi domine, etiam atque etiam monendus mihi es ne temere ei interpretationi fidas; sed accurate cum Graeco contendas prius quam probes. [9] Nosti enim quanti momenti sit uel uerbulum unum, praesertim in Paulli Epistolis, quod a recepta per orbem sententia uel minimum discrepet; et quidem hac temporum diritate, qua tot haereses tam anxie inhiant omnibus occasionibus uetustam Ecclesiae consensionem dirumpendi5. [10] Non eo haec scribo, quod interpretem illum, hominem mihi ignotum, non satis Syrice peritum putem, qui fortassis [f. 12v] est peritissimus; sed quia ut Hebraeus Chaldaeusque sermo, ita et Syricus, propter nominum uerborumque inflectiones incertiores, minus certas sententias habet quam aut Graecus aut Latinus. [11] Taceo quod dictionum uim et quae res quibusque sint subiectae, tum structuram ipsam quid proprie conficiat in Syrica lingua, nisi multa multorum autorum lectione ac sedulis etiam doctoris monitis instructus, nemo, quantumuis alioqui Hebraice doctissimus atque etiam Chaldaice, nem. satis callere posse uidetur. [12] Male mihi sit nisi prius quam praeceptorem Syrum audissem ipse putarim me Syrice peritiorem esse fuisse quam cum menses iam aliquod complures audiuissem auditor fuissem difficultatesque peregrinae linguae propius intellexissem!
[13] Cetera, mi Arias, Plantinus tibi ex me narrabit. [14] Vale et gnauiter in perficiundo pulcherrimo opere adlaborato. Raptim Cliuis, X die octobris MDLXVIII.



