[1] Cum anno quinquagesimo nono2 Venetiis essem3, certis auctoribus accepi duo Noui Testamenti Syrici4 manuscripta exemplaria patrem tuum Danielem habuisse, uenerandae uetustatis et magnae auctoritatis uolumina. [2] Ea5 cum nobis hoc tempore ad Sacrorum Librorum (quos ex Catholici Regis consilio et auctoritate excudimus) expeditionem utilissima imo necessaria existimarem, omni diligentia inuestiganda curaui, nec aliam commodiorem reperiendi rationem hactenus cognoui, quam ut te, qui ut6 generis et nominis, ita etiam eruditionis haeres patri tuo successisti, de ea re nobis curanda adirem.
[3] Cum uero7 uero propter assiduas occupationes praesentem alloqui non possem, epistola compellare constitui atque ea quidem breui et tumultuaria (propter negotia quibus8 distineor perpetuo), sed tamen quam tantum apud te perinde9 ualere cupiam atque10 ipse ego si praesens agerem. Scis quantum totius Christianae reipublicae et studiosorum omnium intersit ut Biblia haec11 omnibus auxiliis, subsidiis aucta apparatuque instructa omni quam optime et quam citissime absoluantur. Perfecimus iam ferme totum12 Vetus Instrumentum atque Nouum propediem inchoare paramus. [4] Et quoniam in Syricis non habemus manuscripta exemplaria, quibus utamur ad collationem et correctionem impressorum13, praeter unum Hebraicis litteris exaratum, illis14 patris tui quaerendis operam damus; quorum (si tu uel alterum uel utrumque habes) copiam nobis facias oro.15 Sin uero non habes, ubi autem illa sunt16 nosti, et publicae ecclesiasticaeque rei causa et regii nominis auctoritate postulo ut omni diligentia adhibita undecunque illa perquisita nobis accommodes17, tibi aut cui tu uolueris post usum nostrum integra18 fide reddenda.
5] Fuere qui mihi affirmarent illa Coloniae esse (nam Francofurti ipse inquirenda curaueram). Non autem existimo graue me tibi onus impositurum si, ubicumque ea sint, ad nos afferendi causa, cum opus fuerit, eo usque excurras.19 Omnino enim carere nollemus huiusmodi exemplaribus, etiam si Venetias usque aut longius tibi esset excurrendum. [6] Officium igitur et pietate tua dignum et Regi nostro gratissimum facies, si quod postulo quam maturrime et diligentissime curaueris, atque in ea efficienda re omnem tuam operam posueris.