[1] Doctissimi uiri, literas hodie a uobis accepi ad 13 Calendas Septembris datas, ad quas statim respondere decreui, idque quam breuissime, quod prolixius per negotiorum frequentiam non possim. [2] Scripseram uobis me in Hispaniam missurum exemplum praefationis in Biblia per uos iudicatae cum capite etiam epistolae uestrae, in quo ea de re uestram sententiam exponitis, hoc est, in quo breuitatem praefationis prolixitati antefertis,1 eiusque rei exemplum mihi proponebatis totius illius a me conscriptae praefationis argumentorum summam decenti oratione, ut uolebatis et iubebatis, ornandam. [3] Id enim et ipse satis aperte intellexi et eodem, quo a me, modo ab Hispanis accipiendum certo scio; quibus non solum uestram hac de re sententiam, sed duodecim etiam epistolarum quae ad me de eodem argumento missae sunt, partim partim ex Italia et Roma, partim ex Superiori Germania, partim etiam a uiris in hac nostra regione doctissimis et pientissimis, una cum uariis eiusdem praefationis censuris et uariis de breuitate, prolixitate, stylo et materia iudiciis, ut ex uestra, aliorum et sua etiam collata ratione, quae mihi potissimum ineunda uia esset a rege ipso illiusque consiliariis tandem statueretur.statueretur, quandoquidem praefationis conficiendae autoritasauctoritas mihi, tanquam regis procuratori et legato, iudicium uero regi ipsi regiisque consiliariis asscribi oportuit. [4] Video autem tantam de hac praefatione sententiarum uarietatem2, ut quamquam integrum mihi id meo iure sit, tamen quid statuam incertissimum habeam,3 alias monstrum aliquod editurus, si uniuscuiusque ingenio optemperareobtemperare parem.
[5] Itaque praefationem ipsam ita ut ex typographia habui rudem et expeditam mitto in Hispaniam, alteram etiam annotatis in margine omnibus omnium censuris et omnia epistolarum capita, quaecumque ad me eadem de re uel ex Hispania uel Italia, Germania Superiori et Inferiori missae sunt. Quae omnia a consiliariis ipsis secreto (ut fieri solet) perlecta et ad regem relata, tandem quid agendum sit indicabunt4. [6] Itaque nihil opus esse arbitror ut uel noua a me praefatio instituatur uel is a uobis subiatursubeatur labor, donec quid agendum mihi sit ipsum, cuius proprium ius est, regem audiam.
[7] Arcani sermonis partem quam uobis minus placere intelligo, mihi relatam cupio, aliorum etiam doctorum uirorum, ut uos censetis, iuditiumiudicium subituram. [8] Simul autem scire cupio an illius lectio aliqua ex parte legentium quempiam offenderit, quatenus religionis catholicae puritatem spectat, hoc enim ne fiat cura mihi in primis est. Quoniam uero alio illius exemplari prorsus careo, uelim non nisi certissimo nuntio, qui ad Plantinum deferat, commissam.
[9] Valete et me, quod pro uestra humanitate facitis, amate. Antuerpiae, 10 Calendas Septembris 1570.