[1] Dum tuas literas expectarem et prae nimio illarum desiderio prope consenescerem, ecce illas, optime uir, peropportune quidem. Eas uero attulit mihi nescio quis, angelum puto. Gratissimae plane mihi fuere cum de te et rebus tuis me certiorem fecerint. [2] Amplexatus sum primum probatum amorem tuum erga me, mox non mediocrem laetitiam cepi5 cum te in negotiis serenissimi regis detineri Antuerpiae audiui. Plurimum enim facio tanti principis de te iudicium. [3] Arbitror autem te religionis causa istuc missum; Deus te adiuuet ita ut opto! Et laetor cum reipublicae christianae per summos et principes uiros consulitur. Et si quis alius onus hoc laboris atque officii plenissimum summa cum dignitate sustinet, Pontifex noster unus est, cuius uitae probitas exemplum, iustitia terrorem, pietas spem miram orbi uniuerso affert.
[4] Albanum ducem perfidos illos christiani nominis hostes contriuisse laetor; uideo enim in iis gestis admiranda illa Dei opera quae in dilecti populi gratiam olim faciebat. Haec miror; idem enim Deus est nec nos minus illi cari et accepti sumus quam populus Israelis.
[5] Quod uero ad me attinet, in iis studiis uersor de quibus antea ad te scripsi dum in Hispania esses. Illud amplius scies Opticen meam sub praelo esse; ante mensem (ut spero) absoluetur; eam ad te mittam. Post haec ad Psalmorum interpretationem edendam me accingam, [f. 17v] eius te quoque participem faciam ut exiguo symbolo magnum meum in te amorem significem. [6] Tu uero crebrius ad me scribe, rescribam et ego crebrius.
[7] Est quidam Oliuerius Baldoccius, uir doctus, Louanii, qui literarum causa se in mei amicitiam insinuauit. Vellem ut diligenter de eo inquireres; nam si probitas et fides doctrinae eius ac beneuolentiae in me suae respondebit, pari illum amore ac beneuolentia rependam. Sin minus, scias me literas odisse quae pietate carent. Detestor enim insanientem sapientiam. At si eum inuenies uirum, amplectere, quaeso, illum; et sic cum eo agas aut per literas aut si praesens affuerit ut cognoscat commendationem meam apud te plurimum ualuisse.
[8] Vale. Venetii, 4 Kalendas Septembris MDLVIII.