[1] Accepi literas cum seminibus, pro quibus maximas gratias ago et tibi et domino Brancioni, cuius proximum laborem mihi ab amico quodam significatum ante quam tuas literas acciperem,4 grauiter dolui cuperemque, si fieri posset, uel a me susceptum leuari.5 Profecto magna cura angebar6 illius euentus, quoad a te iam mitioris ualetudinis certior factus fui. Cupio illi et optimam et perpetuam ualetudinem et omnia felicia quem et uirum optimum noui et multis nominibus amo. [2] Tibi autem nihil est quod non cupiam, nisi quod mihi non opto. Vix dici potest7 quantum dolui quod publici negotii causa festinare coactus uestra consuetudine per horas aliquot rediens frui non potui. Spero autem opportunitatem mihi aliquando fore ut commodius fruar; ut uos meo officio utamini8 semper9 erit opportunum. [3] Librum tuum iam excussum10 cupio, de quo Plantinum urgeo,11 sed ille nescio quae abs te nondum absoluta causatur. Matura, amabo hunc foetum ingenii tui, ut statim nouum alium utilem quoque reipublicae concipias. Nollem te ut oliuam su certos12 annos intermittere, sed binis etiam fructibus ut ficum singulas aestates ornare et iuuare.13
[4] Indicem tuum mittam in Hispaniam duplicem aut triplicem eodem exemplo. Spero nos aliquid habituros. Iubebo curari ab amicis.
[5] Dominum Brancionem meo nomine salutabis orabisque ut diuitias illas suas bulbacaeorum14 et iridum mecum communicet, non minoris aestimaturo quam par15 est illique semper debituro. Id praestare poterit per Plantinum nostrum qui fideliter quidquid acceperit reddet.