[1] Andreas Graecus commendatum sibi abs te Bibliorum specimen post quatuor menses tandem attulit1 a me ut illum excusatum haberem, quod sarcinas suas latronum metu in itinere nescio ubi reliquerat, quas denique se habuisse dixit et literas tuas cum pictura Christi nati et Bibliorum exemplari quam primum licuit mihi bona fide reddidisse. Accepi hominis excusationem, postquam nulla alia fuit nisi temporis iactura.
[2] Iam uero quid de specimine sentiam ad te scripsi; scies tamen in dies illud magis ac magis mihi probari,2 deque ea re cum pontificis legato, uiro optimo, me loquutum fuisse. [3] Iam praesenserat non nihil ille et religiosissimi regis propositum mirum in modum commendauerat.
[4] Agite igitur uos et ardentissimum bonorum desiderium quam primum aura uestra recreate; bene mereamini de religione, de Ecclesia deque fidei nostrae solidissima petra; uindicate illam ab iniuriis, a calumniis et imposturis impiorum, iniquorum et perfidorum hominum; statuite in loco spacioso pauperum pedes; accelerate spes nostras diligentia uestra et nos de fine tantae prouinciae certos reddite.
[5] Interim te scire uelim me iam biennium3 reuerendissimo et doctissimo cardinali4 Sirleto adolescentem quendam5 commendasse, cum nouissem in eo non modo ingenuam indolem, ut facile de ipso quilibet omnia sibi polliceri posset, sed etiam cognouissem quodam quasi naturae miraculo illum praecipuas linguas optime callere, Graecam, Hebraeam, Chaldaeam Latinamque,6 easque tam prompte ex tempore loqui, et de singulis rationes et causas reddere, et tam soluta quam astricta oratione sermones et poemata componere quam uel senex longo studio aut materna institutione faceret. [6] Propterea doctissimo cardinali7 carissimus est, et Roma tota iuuenem admiratur. Pater illi est praestantissimus uir medicus, qui Venetiis commoratur, Augustinus nomine, Gadaldinus cognomento, Mutinae oriundus. Nomen adolescentis Marcus Antonius; hunc tibi notum esse mea commendatione uolui. Mitto autem ad te [f. 21v] cum his literis nonnulla quae ipse de studiorum suorum ratione amantissimo patri suo nouis. nuper scripsit, ut noscas ingenium et maturos conatus adolescentis et, si occasio affuerit, ipsum serenissimo regi commendes, cuius praesidio praeclara huiusmodi ingenia ali debent. [7] Ego uero in hac edendorum Bibliorum ratione, quam tanta cum laude iniit Christianissimus rex uester, iudico adolescentem hunc unum fore qui se uirum praestari possit, et uberes ac maturos fructus editurum, si liberalitate alicuius principis tanquam dulcissimo fluuio irrigetur. Interim ex eius scriptis quem tibi commendo agnosces.
[8] Quod uero me dignum regia cognitione feceris, amanter id quidem fecisti; ueruntamen nollem beneuolentiae istius uestrae spiritibus nauiculam meam in aliquos elationis scopulos compelli; parcius ergo agas.
[9] Quod autem desideras aliqua uel ingenii uel artis uel naturae opera a me tibi communicari, scias me libenter id curaturum. Et iam mirum opus naturae tibi proposui, in quo ingenium et ars mirum immodum8 uiget, adolescentem scilicet, quem tibi superius commendaui. [10] Nescio adhuc an tibi perlata fuerit Optices mea; id scire uelim an Italus Graecum mendacio uicerit. Si non habuisti, mittam quam celerrime; iam unam misi Oliuerio Baldoccio, quem testimonio tuo mihi fore carissimum scies.
[11] Interim uale. Datum Venetiis Kalendis Maiis MDLXVIIII.