[1] Maximas6 ego domino Brancioni gratias ago, cuius summam liberalitatem et in me amorem gratissimis muneribus imo potius diuitiis acceptis expertus sum. Ea mihi non memoriam augebunt uiri summe dilecti et perpetua recordatione culti, sed pignoris nomine et crescendo et7 floribus ferendis erunt charissima.8 Vtinam ego aliquo officio hunc illi animum testari possim!9 Tu tamen meo nomine illum salutabis gratissimique hominis oratione quamlibet ornata accipies. [2] Debere me autem tibi10 cum multa alia, tum etiam haec munera fateor, quo procurante mihi contigisse sat scio atque magnam gratiam habeo relaturus et11 similibus et aliis rerum officiorumque exemplis.
[3] Ego his diebus uehementer turbatus et maeore12 maximo affectus sum ob acceptum nuntium Bernardini illius Burgensis e uit e uiuis sublati, uiri de omni re literaria benemerentis et de re publica etiam Betica omni atque in hoc studiorum genere exercitatissimi, et mihi cum primis charissimi. Ad illum, paulo autemante quam obiit, de plantis Hispanis scripseram et ad alterum illum, Duranum, quem diligenter curaturum spero.
[4] Expecto13 etiam Monardi librum ad nos esse perferendum. [5] Omnia ego uellem quae et domino Brancioni et tibi grata essent efficere, enitar autem id quod possim praestare. [6]Oratum te uelim ut ne semina omnium generum conquirere et mihi parare molestum aut taediosum ducas; id nostra amicitia fiet leuissimum14 tibi, quem uehementer amo.
[7] Vale. Antuerpiae. 715 Idus Augusti 1569. Tuus ex animo Benedictus Arias Montanus16 تلميد 17