[1] Gratias ago tibi immortales, domine obseruande, tum quod praefatiunculam nostram in Noui Testamenti Syri uersionem legere dignatus sis, tum etiam quod tam syncere et candide meo nomini, sat scio, studens me monitum uolueris de quibusdam in ea immutandis, quae statim, prout iubebas, mutaui, ne ulla praeberetur maleuolis calumniandi1 ansa.
[2] Quod autem2 ad Postellum attinet, scio quidem eum male audire apud multos, uerum ut ingenue dicam, iniqui sunt in pium et doctum3 uirum quotquot eum damnant heresis nomine. Est enim, si quis alius Chatholicae et Romanae Ecclesiae acerrimus4 propugnator ac defensor, et piae atque Christianae uitae. Non negauerim quin humana aliquando passus sit, cum ipsemet fateatur. Scripsit autem retractationes quorundam scriptorum a se hactenus emissorum, easque examinandas doctoribus Parisiensibus dedit petens ab eis ut testimonium ei darent uitae piae et catholicae5 actae bonaeque doctrinae, quod et ipsi fecerunt, ut a duobus mensibus scripsit domino Plantino. [3] Tamen uestrae dominationi morem gerere paratus sum. Sed scire uelim si placet ut eius uiri boni, cuius consilio, uotis et opera adiuti fuimus in hac editione honorificam quidem mentionem faciam. Sed quod praeceptor meus fuerit, aut quod eius censurae commiserim uersionem meam silentio praetermittam, ne tali commemoratione totum6 opus male audire incipiat. [4] Caeterum quod eius testimonio utar eique linguarum cognitionem tribuam, hoc uero nemini catholico, ut spero, poterit esse offendiculo cum et Widmanstadius7 tam honorifice eius meminerit et multi alii pii et doctissimi uiri, ut Masius et alii. Haec boni consulas quaeso, et ex animo illius qui ingratitudinis notam subire nolit profecta.
[5] Habeo gratiam de Dictionarii etiam uestra censura; cui, si possim, satisfaciam in notandis Arabicis dictionibus aut saltem seorsim in alio lexico Arabico, si hac prima editione non poterunt omnia simul accumulari, poterunt Deo dante alias commodius. [6] De Notarikon autem siue Rasse teuoth pauca, ut puto, praetermisi. Ac post Pagninum et Mercerum multa addidi e secretioribus Iudaeorum libris, quos mihi legere contigit, eruta. Non dubito quin alia ab aliis addi possint, sed, ut est in prouerbio, nec omnia nec passim8 nec ab omnibus. [7] Deus te seruet incolumem, uir doctissime ac de republica bene merite.
Vestrae dominationis obsequentissimus ac studiosissimus famulus,