[1] Etsi exacta iam hieme, quam anni partem priuatis meis studiis liberius semper impendere possum, ad alia atque alia continuo negotia accersar, doctissime Aria, et alioqui bimestre tempus, quo meam istam operam inclusistis, breue nimis esse iudicauerim, tamen ut tui desiderii expectationem conarer, quoad eius facere nunc possem, explere; eo facilius me impulit magnis suis precibus et mirifica obtestatione Plantinus noster, quod ea desiderare te intelligerem, quae aliqua ex parte utilia fortassis forent ad absoluendum perficiendumque immortale illud opus edendae multis linguis sacrae historiae; quod opus tua procuratione, quae tibi a Catholici Regis Maiestate est commissa, Plantini uero industria singulari iamdudum sub prelo uersatur et prope ad umbilicum, ut audio, est ductum.
[2] Detraxi igitur per superiores hosce dies singulos aliquid temporis, non quidem aliis meis negotiis (neque enim id officium, quod illustrisssimo principi meo debeo, patiebatur) sed mihi ipsi, et quae aliquando hic illic obseruaram atque annotaram dispersaque habebam, ea succisiuis operis contraxi atque ratione quadam constrinxi et ad artem, ut cursim potui, redegi. Vtinam uero ex hoc meo qualicumque labore tantum capiant homines istarum rerum studiosi fructum, quantum ille mihi attulit taedium! Inuitissime enim atque fastidiosissime in hoc scribendi genere uersatus sum.
[3] Sed ut linguae Syricae originem, cuius literarum cognitio hoc meo opusculo tractatur, paullo altius repetam, sermonem Hebraïcum fuisse eum, cuius communione primos homines inter se iunxerat optimus parens Deus, tam confessa iam olim apud doctos uiros res est, ut refelli non mereantur, qui ingenii ostentandi gratia magis quam pro sua ipsorum existimatione, nescio cui linguae principatum dare audent. Illum autem sermonem post linguarum confusionem mansisse apud Semitas, significasse mihi quidem Moses uidetur, cum diceret Sem fuisse parentem omnium filiorum Heber. Nemo enim nescit ab Heber nomen habere Hebraeos. Cum porro apud istos nimis facile, atque etiam tum uiuo Sem, exolesceret auita religio, ille maiorum melior sermo simul paullatim corrumpebatur deprauabaturque. [4] Quod fieri etiam ante Abrahami aetatem coeptum erat. Iam tum enim colebant isti deos alienos, ut est in Iosuae historia scriptum. Sed hic, cum caelesti inflatu, tamquam manu iniecta, e superstitionibus patriis esset exemptus atque ad colendam illam sanctiorum parentum pietatem religionemque reuocatus, linguam quoque ipsorum quam ut primam ita optimam esse intelligebat, constanter sibi putauit esse retinendam. Itaque ceteri, ut more maiorum suorum pure Deum colere, ita et pure illorum more loqui, non diu post desiere proque Hebraeo sermone, Chaldaeo uti coepere. [5] Cui rei satis magno argumento sunt Labanis illa uerba יגר סהדותא, quibus ille utebatur cum tumulum testimonii dicere uellet. At Abrahamus, eiusque posteri Israelitae Hebraeum, una cum auita religione retinuerunt usque adeo firme, ut ne in Aegypti quidem annorum plus quam ducentorum exsilio uel longa consuetudine et familiaritate barbarorum uel seruituti duritate eum amitterent.
[6] Porro cum hi ob sua scelera, quae post Dauidis imperium et Solomonis ueluti quodam probae religionis fastidio, in dies maiora patrabant, in Babyloniam tandem captiui essent abducti, continuo huius gentis sermonem, hoc est, Chaldaicum, tam sunt cupide amplexati, ut cum non fere pluribus quam septuaginta illic annis mansissent, eum deinde in patriam reuersi perpetuo pro uernaculo usurpauerint, cum Hebraeum interim, quod eo et Lex ipsa et sacra omnis historia atque uaticini libri ac alia insuper praeclara doctissimae antiquitatis monimenta essent conscripta, soli sacerdotes et praeter eos alii homines qui literis studebant, rerumque optimarum cognitioni sese dabant, utcumque conseruarent et in ludis literariis eo pueros ad literas destinatos excolerent. [7] Sed enim quamuis Chaldaice loqui a Baby[p. 4]loniis Israelitae didicissent, tamen sermone Hebraico inde a cunabulis assuefacti, peregrinam linguam in patria sic suis casibus ubique conseruare non potuerunt, ut non ipsam multis modis ad patriae, hoc est, Hebraicae normam accommodarent. Itaque ex illo sermone quem a Chaldaeis acceperant Israëlitae, cum eum ipsi, ut dixi, plurimum casibus terminationibusque mutauissent et multa insuper Graeca uocabula admiscuissent (ut erat in sequentibus temporibus apud plerasque nationes Graecorum lingua in multo usu) effecta est ea lingua quae non modo a nostris hominibus, sed ab illis quoque, quorum propria est, Syrica uocatur. Habes ergo paucis Syricae linguae ortum.
[8] Qua cum Christus Dei et Mariae filius, eiusque discipuli, quippe uernacula, in Iudaea primum Israëlitis sacrosanctum Euangelium patefecissent peruulgassentque, plerique omnes deinde Christiani homines, qui illa atque uicina circumquaque loca incolebant, eadem uti coepere, ad sacra illa salutaris doctrinae monimenta tum conseruanda, tum posteris prodenda, atque etiam explicanda. Fueruntque proinde longo tempore Syrorum Christianorum coetus celeberrimi et frequentissimi, quamquam fere in Graecis semper sint annumerati a nobis, qui ad Occidentem habitamus. [9] Doctissimorum igitur hominum studio, quales apud illos multi uixere et scriptis libris floruere, breui usque eo expolita est illa lingua, ut non minus scite uocalibus notis, punctisque aliis quaeque eius literae, syllabae, uerba, denique uerborum casus, numeri, personae, tempora, genera notata atque distincta et illustrata sint, quam in Hebraea lingua factum est ab excellentissimo ingenio uiris illis qui auctores Massoreth, hoc est, traditionis uocantur. [10] Quare si quis mediocri praeditus ingenii perspicatia, tum ab emendatissimis libris atque etiam ocio instructus, eas rationes sibi quaerendas inuestigandasque esse statueret, quas secuti sunt illi, qui sic, ut dixi, uerba singula appositis suis notis explicarunt, nae ille posset et quidem non nimis multa in eam rem consumpta opera, Syricarum literarum artem omnem certissimis regulis atque praeceptis concludere.
[11] Sed ut Iudaei ita Syri quoque accuratissimo illo scribenti genere in sola Sacrorum Librorum scriptura utuntur. Atque utinam etiam usus fuisset ille librarius, qui in urbe Mozal ad flumen Tigrim exemplar illud Noui Testamenti scripsit; de quo id optimi et benignissimi Caesaris Ferdinandi liberalitate et Mosis Mardeni industria typis est expressum, quod usum nos habemus! Ego certe perfectiora grammatices praecepta obseruatione diutina animaduertere atque notare, et per otium tandem conscribere potuissem. [12] Nunc autem ueniam iure postulare uideor, si nimis rudia haec rudimenta atque inchoata, aut etiam manca, tibi mitto, qui praeter talium librorum accuratissime atque emendatissime scriptorum penuriam, qua maxime impedior neque facultate insuper uacui atque liberi temporis neque ingenii ubertate affluo, neque ullius hominis, quae sequar, uestigia hac in re ante me uideo. Sed exstat a Syris ipsis conscripta Grammatica. Eius expectatione desiderium absolutioris doctrinae poterunt lenire ii, in quibus est istarum rerum studium. Spes enim est, eam aliquando prodituram in lucem. [13] Nam Moses Mardenus, cum ipsam et simul Dictionarium, ut uocant, Syricorum uocabulorum ex Assyria secum asportasset Venetiisque reliquisset et proinde mihi, qui ipsum Romae priuatim interdum audiebam doctorem, eorum librorum copiam facere non potuisset; post Roma Viennam profectus, Ioanni Alberto Widmanstadio utrumque descripsit, ut mihi suis literis significauit. Cum igitur, ut audio, Widmanstadii libros omnes, sane non uulgares, illustrissimus Bauarorum Dux sibi redemerit, non faciet opinor ille tantus Princeps et ad rem literariam iuuandam propensissimus, ut tam raros libros in priuata sua biblioteca situ perire patiatur.
[14] Vale, uir et literis et pietate ornatissime, et si hac mea lucubratiuncula minime perfecti quod instituti, magnam culpae partem in te ipso esse existimato, qui et nimis breui et minime uacuo tempore mihi hoc oneris per Plantinum nostrum imposuisti. Iterum uale. Idibus Martiis M. D. LXX. Zeuenera.


