[1] Mitto ad Plantinum nostrum, mi ArriaAria, grammaticam Syricam, quam ego, ut potui, raptim composui. Eam tibi inscripsi me sperans me ea re tibi posse gratificari, neque enim alio officio possum. Tu tibi titulum formabis ut uoles. [2] Immo, si ita uis et te illius puerilis doctrinae pudet, non feram egre si tuum nomen cum alio commutaueris, cum lectoris dico, aut Plantini, aut cuius tu existimabis. Neque enim perspecta est mihi hac . in re uoluntas tua neque tibi obtrudere uelim munusculum parum gratum.
[3] De ea tralatione Graeca quam Complutenses peruulgarunt, scribebam tibi pauca e Cliuis; post ostendi nostro Plantino digitis quod res est, cum apud me esset,1 hoc est, ea quae Complutenses passim addiderunt ad illam quae Graecam tralationem, quae iam olim omnium manibus teritur, . esse pleraque omnia Origenis studio ex Aquila, Symmacho, Theodotione per asteriscos olim infarta2 cum in Hebraeo exstarent, neque essent a LXXII repraesentata. Quod propter non satis recte Complutenses illam illam suam aeditionem τoῖς ἑβδoμήκovτα δυo adscripserunt. Est enim uulgaris illa multo purior. Rectius mixtam uocassent aut ab OrigineOrigene expletam siue interpolatam, quamquam ne hanc quidem bona fide dederunt. Multa enim ubique omiserunt, quae cum . LXXII de suo addidissent ad id quod est in Hebraeo, tamquam uates et diuino afflati spiritu, ut autumat Augustinus, Origenes obelisco notarat ut ostenderet in Hebraeo non haberi. Complutenses enim id operam dedisse magno studio uidentur, ut quam proxime Hebraeum exprimerent; quod sane facere non debebant propter LXXII interpretum et antiquitatem et autoritatem. [4] Haec ego compertissima habeo. Est enim illa Origenis mixta editio cum suis asteriscis et obeliscis aliisque notis apud me, sed in linguam Syricam κατὰ λέξιv traducta, ex ipsis Hexaplis quae in Caesariensi bibliotheca seruabantur. Est, inquam, illa apud me, non integra, sed in fragmentis, quae Plantino ostendi.
[5] Nondum facerem finem loquendi tecum, mi ArriaAria, nisi grauissime laborarem ex capite et destillatione, quod malum contraxi ex uento Borea qui, cum nuper Cliuos irem atque rursus inde redirem. Nam ille nos hic dies iam complures uehementer infestat.
[6] Vale et tuum Andream Masium redamato. Ex Zeuenera, XIII Kalendas Maiias MDLXX.


