[1] Incredibiles tibi atque adeo immortales gratias uerbis amplissimis ut1 agerem, res quidem exigeret, uir ornatissime idemque sanctissime, quod neminem gratum gratiarum [f. 43r] esse immemorem ius ratioque postulet, nisi fidelior earum custos esset mens beneficii tenax atque menor, quam tibi deuotam penitus cogita, perpetuamque fore eam memoriam, dum elogii (quo me ornasti, quoque me de sene repubescere ac cum Aesone Thessalo reiuuenescere quodam modo dedisti) echo aures meas personabit.
[2] Quodsi uno me insuper beneficio, quod tua in manu esse non diffido, cumulare non piguerit, nae tum ego omnes omnium beatorum fortunas contemnere, Crassumque diuitiis anteire posse putauero; quod cuiusmodi sit, sagacitas tua emunctissima2 facile odorabitur.
[3] Perlectus est a me Prohibitorum librorum Index operosus, in quo mirifice me torquet quod primi nominis impressores, e quorum officinis optimos utriusque linguae authores prodiise constat, damnatos legam, cum quibus pariter et authorum ipsorum abolitio sanciri uidetur. [4] Deinde sollicitum me facit tanta uis omnigenum scriptorum, qui (ut de Fuchsio aliisque3 medicis, quibus insueuimus, taceam) historiam scribenti mihi mate[f. 43v]riam suppeditare possent uel ad refuntanda aliorum testimonia, uel ad colligendam ueri instructionem, quando constet Plinii testimonio4, nullum tam esse malum5 librum, qui non aliquid boni contineat.
[5] Quodsi non uere minus quam lepide dixit Virgilius ex Enniano stercore se gemmas colligere, quidni idem mihi quoque liceat, e sterquilinio et ruderibus Germanicorum scriptorum et Gallicorum excoquere purum putumque ueritatis aurum exoptanti? Neque uero ita cerebri uacuum me aut a iudicio inopem existimem, ut nequeam capitis atque inguinis discrimina nosse; neque ita sum puer, ut gladius mihi (iuxta paroemiam) committi non debeat. Quin iam olim degustatus mihi est arboris scientiae boni malique succus.
[6] Quorsum haec omnia? Nimirum ut si ratione ulla fieri queat, ut quum anno adhinc tricesimo III Martii M D XL Bononiae doctoratus títulos cum in philosophia tum in medicina acceperim, data legendi quiduis et profitendi authoritate, nunc tua ope beneficioque concedatur usus lectioque librorum mediae classis (theologicos6, in quibus sunt Lutherus, Melanchthon, Oecolampadius, [f. 44r] Zuinglius, Calvinus eiusque farinae alios non moror, imo auersor7, quod historico mihi aliena sit illorum lectio) in quibus localem, quam uocant, memoriam defixam habeo, quique a rerum narratione non abhorrent et qui tamen apud rigidos istos censores ac praetores cuncta promiscue inuolaturos, inuidiam incursuri sunt, quo sic aduersum uitiligatores istos et calumniatores in tuto statuar. [7] Id si praestiteris, uir clarissime, ut magnum operae pretium meis per te historiis accedet, ita me8 plane bearis quando9, ut scite Plinius ait, «Deus est mortali10, iuuare mortalem et haec ad aeternam gloriam uia».
[8] Vale, Theologiae lumen et Iunium amare perge. Harlemo Kalendis11 Maii Anno M D LXX.