[Añadido por BAM en el centro del margen superior de la hoja:] Morelloni3, praepositi archiepiscopatus Mecliniensis et gubernatoris.
[1] Falleris, falleris, idque plurimum, uir incomparabilis, si eam mihi esse doctrinam, si hoc ingenii acumen existimas ut ego de tanti uiri lucubrationibus iudicium mihi assumere possim. Noui enim quam mihi sit domi curta4 supellex. Proinde agnosco tui in me amoris ac beneuolentiae affectum, cum amplius mihi tribuis quam ego reuera sustinere uel praestare queam. [2] Ne tamen uidear tuo desiderio refragari, annotaui aliqua pari promptitudine ac animi candore quo uideo hoc te a me postulare5 lecta ter quaterque elegantissima illa praefatione tua, quae, ita me Deus amet!, in tantam tui me admirationem abripuit ut uix apud me fuerim, dum rem longe maximam tanta dignitate, ui ingenii, spiritus ardore ac dicendi copia et ubertate tractatam atque dispositam cerno, ut excitandis piis animis atque in Dei et Sacrarum Literarum uenerationem cultumque rapiendis appositius aliquid uel doctius dici uel conscribi posse non existimem.
[3] Quid ergo ab homine parum instructo omnibusque iis praesidiis, quae ad bene iudicandum requiruntur, destituto dici potuit?6 Et in ea re quae captum meum et uires excedit? Sed7 fatebor ingenue, malui [f. 112v] temeritatis notam subire quam tanto amico et domino morem non gerere. Quicquid ergo peccatum est, tibi ipsi imputes necesse est; cum ut peccarem autor esse uoluisti. [3] Prudentius egit dominus Pigius, qui noluit docere Mineruam, tuamque dominationem plurimum salutat, quam rogo ut libertatem nostram boni consulat.