[1] Cum nuper tua singulari postulatione induci me passus fuissem, doctissime Aria, ut de Syricarum literarum cognitione praecepta quaedam, princeps ex omnibus nostris hominibus (absit a uerbo inuidia) inchoare auderem eaque ego mox ad te dedissem, properantius sane quam oportuit, quia ita opus esse dicebas propter librarias operas, tu porro continuo uel uehementius etiam flagitare a me coepisses, ut Vocabularium quoque (sic enim nunc loquimur) mitterem, eorum uocabulorum, quae Syri peculiariter usurpant; cum in uulgus Targumistarum aut ignota sint aut certe minus peruulgata (audieras enim a Plantino nostro ea me mihi priuatim annotauisse), submolesta quidem (dicam enim ut res est, mi Aria) accidebat mihi noua illa tua petitio, non quod aliquid eorum, quae meis studiis essem consecutus, non libenter tecum et cum studiosis omnibus communicarem, sed quia, pro paucitate Syricorum librorum quos mihi uidere contigerat, scirem nimis mancum et uix bene a me inchoatum id opus uideri posse.
[2] Verum tamen cum audirem et ipsum regem Philippum et eius Maiestatis sapiens consilium censere πολύγλωσσον (ut sic uocem) opus illud Sacrorum Librorum, sane pulcherrimum, quod te regis nomine procurante, Plantinus noster nunc arte atque industria admirabili excudit, non sine illiusmodi Syricorum uocabulorum explicatione in lucem emitti debere, et simul meminissem nihil, ne ab ipsa quidem rerum natura, nedum ab hominibus artificibus, repente totum perfectumque profundi uno nisu, sed paullatim, ut omnia, ita praesertim uocabularia crescere solere; ad haec existimarem ista mea, quantulacumque sunt, utilia tamen fore ad nonnullarum dictionum Hebraicarum ueram significationem intelligendam, quas nobis adhuc Iudaei non recte sunt interpretari: denique sperare etiam posse me putarem, in summa Syricorum librorum apud nostram gentem raritate, ueniam datum iri a lectoribus operi quantumuis imperfecto, in quo tamen, quoad eius a me fieri potuisset, nullum uerbum praetermisissem non explicatum, eorum uerborum quibus est usus interpres Syrus in Nouo Testamento, quod unum nunc a uobis Syrice editur: quaeque alioqui in Targumistarum uocabulariis, aut prorsus non, aut certe parum dilucide exposita inueniuntur (nam quae ex illis peti plane possunt, cum sint Syris cum Targumistis communia, ea annotare superuacanneum mihi esse putaueram); haec, inquam, cum intelligerem, mecumque attentius reputarem et simul Plantinus ipse ad me profectus multis me modis praesens rogasset, concessi tandem uobis quod tantopere a me contendebatis. [3] Itaque mitto tibi nunc, mi Aria, etiam illa uocabula quae ipse priuatim mihi inter legendum scriptores Syricos collegeram, sed nec digesta antehac satis accurate nec ulla in parte limata aut polita, quippe quae eo consilio congesseram et in chartulis meis, ut quaeque sese obtulerunt, propere inscripseram, ut inclusa perpetuo solus haberem meamque ipsis hebetem memoriam subinde iuuarem, neque uero etiam nunc retractata uel leuissime, quod tempus ad hoc faciendum nullum habuerim. Quare est quod boni consulas putesque me gratificando tibi impudentem, quam tergiuersando inofficiosum uideri maluisse.
[4] Vale. Ex amoenissimis hortis meis ZeuerianisZeuenerianis, Calendis Quinctilibus, M. D. LXX.