[Añadido por BAM en la parte superior del papel:]
Augustini Hunei et Cornelii Reinerii Goudani in Louaniensi Academia Theologiae professorum.
[1] Vir doctissime, recepimus priorem partem Apparatus, cui titulus De arcani sermonis interpretatione; quae nobis utilis quaedam isagoge seu introductio esse uidetur ad Sacrarum Literarum intelligentiam, qualem Pagninus olim conscripsit. [2] Ac proinde, cum omnibus Sacrae Theologiae studiosis seruire debeat, pauci autem Bibliorum Regiorum copiam habituri sint, uidetur nobis magis in rem et utilitatem christianae rei publicae futurum, si seorsim extra opus illud regium excudatur in exiguo aliquo uolumine, quod omnibus esse usui possit. Existimamus enim opus illud regium, quod in maximam molem excrescet, libris non prorsus necessariis non esse augmentandum et grauandum.
[3 ] Caeterum in Apparatu Sacrorum Librorum, secundum Phillippi catholici regis mandatum, putamus esse collocanda tria aut 4 dictionaria: Hebraicum, cuius loco seruire poterit epitome Pagnini cum breui quadam introductione1 grammatica et de inuentione radicum; Graecum, quod in Bibliis antiquis Complutensibus ponitur, omnia uocabula quae in Bibliis reperiuntur continens, cum breui introductione ei praemissa ibidem; et Chaldaicum, ad commodam breuitatem contractum, una cum Syriaco, adnexa quoque Syriacam scripturam legendi ratione. [4] Quibus si accedant uariarum lectionum in Hebraeo, Chaldaeo, Graecoc, Latino et Syro ex correctissimis exemplaribus obseruationes, abunde lectori quantumuis curioso satifactumsatisfactum iri confidimus.
[5] Praefationem in Biblia tuo iussu nobis missam examinauimus, et uisa fuit excedere modum praefationis, properantemque lectorem nimium remorari. Quapropter collegimus ex eadem praefatione praecipua rerum capita, ex quibus aliam quandam breuem confecimus,2 quam tuae dominationi corrigendam mutandamque, et tuo ex cuius uerbis confecta est et contracta nomine, si placet, cum eam melius ornaueris ultimamque manum adhibueris, edendam mittimus ut uideas num in hac aliquid omissum sit quod addi uolebas. [6] Videmus quidem plura posse poni, sed quandoquidem intelligimus te praeter hanc adhuc alteram meditari, cogitauimus te in illam alia dicenda reseruasse, ut sunt ea quae faciunt ad usum huius operis, ad utilitatem linguae primaeuae seu originalis, quam fontem appellamus, cum uersiones omnes non sint nisi riuuli. Multiplex autem fontis primi a riuulo utilitas ad pauca aliquot capita, quae tibi obiter delineata mittimus, reduci posse uidetur. [7] Non dubitamus quin plura habeas ex quibus demonstrari possit quanti referat iuxta riuulos ipsum fontem collocatum esse, quod [f. 118v] in toto hoc opere obseruatur; atque adeo etiam ad puriorem et uberiorem diuinorum sensuum aquam hauriendam, ubi plures riuuli ab eodem fonte emanant,3 plures etiam iuxta fontem sunt collocati, si forte limpidior aqua per unius interpretis uenam fluxerit quam per alterius. [8] Sed haec tuae prudentiae committimus, obnixe rogantes ut communibus auxiliis optimum uirum Plantinum, quam breuissimo fieri poterit tempore, ab istius operis grauamine leuemus, quo non dubitamus propter infinitos omnino4 sumptus eum maxime premi et fere deprimi, nisi per Regiae Maiestatis aut illustrissimi ducis liberalitatem et fauorem ei subueniatur. Sed haec tu melius coram cernis quam nos.