[1] Postquam singulari tua benignitate et incomparabili candore uti mihi licuit2 in instituenda iusta mei excusatione3, Benedicte, ornamentum theologiae et lumen unicum4, mirum quam discesserim a te5 confirmatior erectiorque, non [f. 40r] ob id quod aut fl flagitii compertus aut commissi fuerim mihi conscius, sed quod omnia etiam tuta timenti, euocatio mei, per epistolam a Plantino scriptam6, scrupuli nescio quid animo impresserit7 meo, quod inde reuelli nequiuit ante quam tu (ut Homericus ille Mercurius salutare pharmacum Moly contra ueneficia Vlyssi prorrexit, aut ut Helena nepenthes suum, quo tristitia aboleretur, poculo miscuit8) bono animo9 esse iussisti et10 rationem obliterandae delendaeque sinistrae suspitionis commostrasti11. [2] Qua ueluti coelesti uoce respirare coepi ac recreari: sic12 pristina tandem rediit13 in praecordia uirtus. Itaque tui consilii praescripto inhaerens scripsi et ad sacrorum regem nostrum Pontificem et ad Granvellanum cardinalem14. [3] Nunc etiam15 postquam iactatus tempestate16 a discessu a uobis meo et ad Penates meos reuersus17, cum Musis in gratiam redire incipio, nihil antiquius mihi fuit18 quam te, huius aeui decus19 et literarum ornamentum, literis salutare ac nominis mei curam, quam ultro a te20recepisti, iterum atque iterum tibi commendare.
[4] Vale, literarum patrone21. Harlemo IIII Idus Nouembres.


