[1] Nummulos1 mitto, quos ipse nuper ex meo cumulo selegeras, sed medio metallo transfusos2 ex ipsis antiquis. [2] Quod leuidense3 munusculum, ut ab amico profectum, ut hilari uultu accipias uelim. En omnes argenteos, inquis, quos plumbeos expectabam!4 Sed ita placuit collybus, Daedalio usis5 consilio, quo medium tenere tramitem iubemur. [3] Si quid praeterea eiusmodi rerum apud me est, quae tuis studiis delectationiue seruire poterunt, gratissimum erit intelligere; uehementer enim cum in his, tum in aliis, quibus potero dominationi uestrae gratificare cupio.
Vale.