[1] Cum Paraphrasin Ecclesiastes cum exemplari Veneto conferrem, uidi in singulis pene uersibus consulto quaedam fuisse omissa in1 exemplari illo Complutensi, quo in uertendo usi estis. [2] Alia quaedam, quae uidebantur mihi eodem iure quo illa ex textu ad annotationes in fine ponendas2 reiici posse, notaui, nonnunquam fortassis nimis temere; sed nolo ut in hac re meo iudicio multum tribuas, quod uideo quam sit exiguum. [3] Attamen,3 quantumcumque illud, quicquid esse est quod opella nostra possumus, id omne, secundum hoc aetatis nostrae institutum, rei publicae Christianae ad Dei gloriam debemus et iam per professionem addiximus. Quare impera, si quid a nobis fieri uelis.
[4] Vt nulla domino Plantino in Nouo Testamento pariatur mora, toti nunc illi operi postpositis aliis omnibus incumbimus, et ex uoluntate dominorum magistrorum nostrorum4 censorum magistrum5 Guidonem huc Louanium uoco. [5] Salutant dominationem tuam magistri nostri Hunnaeus, Goudanus et collegii nostri Rector.
Louanio, ex aedibus Societatis Iesu, die 15 februarii anno 1570.