[1] Accepi literas tuas ad XIII Kalendas Maii datas, quae me initio mirifice delectarunt; in fine autem dolore affecerunt quod te, cum illas dares, non bene ualere significarent. Spero iam te illud destillationis et grauedinis malum. Existimo autem et cupio uehementer illud grauedinis ac destillationis malum tibi esse depulsum eiusque rei certior fieri uehementer cupio. Namque grauius ego laborare soleo opinione et cura ualetudinis amicorum quam ipsimet sensu. [2] Tuum Tua in grammaticam Syricam lucubrationes et obseruationes non potuit mihi non gratissima et magno usui esse esse, quam uideo magno usui fore iis qui eiusmo huiusmodi delectantur studio. Eam igitur sub ad communem utilitatem et nominis tui laudem sacris et regiis Bibliis addemus una cum copia illa Syricorum uerborum, quam a te expedimus postulaui et summopere postulo quam citissime mittendam expecto. [3] Quod autem mihi inscribere grammaticam tuam constitueris tantum summi et maximi beneficii loco accipio. Tantum abest ut reiicere uelim.2 [4] Quod enim ab eo quem plurimum uirtutis et conditionis doctrinae causa plurimum diligo,3 maius aut gratius expetere munus possum quam huiusmodi abex ipsa uirtute et eruditione natum et ab amicitia honestissima profectum, aut quid hon uel honestius uel honestum uel illustre magis nomine meo mihi contigerecontingere potest quam ut nomem meum ibi apelletur ubi tuum personat et auditur? [5] Sed doleo ego tamen plurimum quod, cum gratiam habere tibi maximam et debeam et possim, referre tamen non possum. Verum tamen si, quamuis officiis relatis hu istam tuam erga me humanitatem . rependere non per ualeam, memoria tamen et grati animi perpetuo obsequio aequaturum me spero et nominis tui apud omnes iucundissima mihi commendatione et satisfacturum me spero.
[6] Iussus fueram a rege meo praefationem Bibliis componere apponere inqua argumento ab eius consiliariis indicato, ut de Sacrorum Librorum usu de linguarum utilitate, de linguarum commoditate ac usu et de regis consilio quae opportuna mihi uiderentur exponerem. ego Eam ego his superiori proximis diebus, dum Plantinus aberat, exaraui qui, cuius exemplum regi non ante mittere decreui quam tuo iudicio et egregio in me beneficio correctum haberem; cuius opera consilio et opera precipue me in toto hoc Bibliorum opere plurimum adiuuari apud regem et consiliarios regiosque consiliarios non semel per literas sum professus sum. [7] Facies igitur et tua ista ergain me beneuolentia et singulari erga Ecclesiam pietate atque . egregia eruditione dignissimum officium, si correctum exemplum uel omnino, si tibi ita uisum fuerit, immutatum quam citissime remiseris. Existimato autem non meum aut priuati cuiuspiam, sed tuum, sed commune catholicorum omnium opus hoc esse, quorum partes nihil minus tibi quam mihi sustinendae sunt. [8] satis apono Arbitror satis latas margines ad notandum et corrigendum esse relictas. Vteris ergo arbitratu tuo, cui ego plurimum in rebus omnibus sum perpetuo tributurus. summopere mihi placet [f. 196v]
[9] Quae de Graeca . Complutensium Bibliorum uersione antea scripseras quaeque nunc scripsisti . mihi mirum immodum probantur. Sed adhuc tuam sententiam de septuaginta duorum interpretatione desidero, qua de re alias oportunius a me per literas rogabo, quod has breuiores quam uolebam esse negotiorum frequentia cogit quibus in dies magis obruor.
[10] Vale. Antuerpiae, 9 Kalendas Maias 1570.


