[Añadido por BAM en el centro del margen superior de la hoja:] Praesidis Viglii.
[1] Quod mihi, doctissime Aria, praefationem tuam Sacris Bibliis (quae Regiae Maiestatis auspiciis isthic excuduntur) praefigendam communicare dignatus fueris, non possum non maximas gratias tibi agere.1 Non quod ego quicquam eius quod tu requiris praestare potuerim, cum illa omni ex parte perpolita absolutaque mihi esse uisa fuerit, sed quod desiderio quodam iampridem tenebar ut tam augustum opus ad colophonem perductum intelligerem. [2] Merito autem omnes Sacrarum Literarum studiosi Deo Optimo Maximo gratias agent, qui tibi uires animumque addiderit quo opus hoc compleres; quo nomine non nostra tantum aetas, sed omnis posteritas plurimum se tibi debere fatebitur.
[3] In praefatione uero uti omnino nihil corrigendum annotandumue ingenii iudiciique mei tenuitas inuenire potuit, ita satis eam laudare nequeo; non ab rerum tantum ponderapondere seriemqueserieque, uerum etiam a uerborum exquisitam elegantiamexquisita elegantia. Proinde ad te exemplum mundum remitto, cui post tantum uirum manum apponere non sum ausus.


