[1] Reuersus1 ab Atrebatibus ac Sancto Amando2 suauissimas tuas literas3 tui repperi, humanitatis atque candoris ingenui testes singulares, e quibus ualde iucundum fuit4 intelligere te nunc e grauissimo morbo utcunque5 conualuisse, pristinaeque sanitati in dies6 magis [f. 80r] restitui. [2] Gratulor itaque tibi plurimum, nec minus religioni et reipuplicae nostrae et uere (non enim te usura falsi gaudii mei uelim frui) gratulor te quidem post damnosam Reuerendi Patris Nostri confessarii integerrimi uiri mortem nobis adhuc diuina bonitate superstitem esse. Etenim, ut is, ita nec possunt et eius similes auctoritate et prudentia ueroque pietatis studio praestantes uiri, malo quodam fato abrepti, ingens boni sui desiderium non relinquere in tanta raritate atque inopia eorum, qui sincero affectu Catholicam religionem restauratam et rem publicam7 Christianam8 saluam cupiunt simulque in hoc operam sinceram impendunt.
[3] De nummulorum munusculo non est quod magnopere gratias agas, sed uehementer gaudeo uenisse tam oportune9, ut non parum, quemadmodum scribis, momenti ad confirmandam ualetudinem tuam attulerit. Et facile credo, recreant enim plurimum spiritus uitales, modo male affectos bellae imagines, itaque nunc uellem aureas misissem, ut eo mouissem efficacius10. [4] Tu quidem, mi Montane, imposterum quae in potestate mea sunt, ut operam, studium, consilium, rem fidemque meam tibi paratam11 puta.
Vale.


