[1] Posteaquam nudiusquintus abs tua dominatione disscessidiscessi, ut scriptum nostrum absoluerem, scripsi noctis magnam partem et sequentis diei partem non minorem: ita ut qui in necessario negocio proficisci statim deberem, facultatem omnem amitterem tam salutandi uenerandum patrem1 confessarium, quam tuae dominationi negotium nostrum commendandi, quod tamen per magistrum Lucam Meranum impleui. [2] Spero scriptum nostrum Suae Excellentiae esse redditum, et quidem anxie scire laboro, si quid de eo sit pronunciatum: quod quale sit, et quando erit factum, mihi dominatio tua indicare non grauabitur. Et quum consultum non erit, uti in hoc negocio fauorem et studium tuum apud Suam Excellentiam prodas, uellica, quaeso, uel urge uenerandum patrem2 confessarium ut monendi formandique ducis partes suscipiat.
[3] Volebam, uti tua dominatio monuerat, duplex exemplum mittere eius scripti nostronostri quod in Hispania regi non est redditum; sed quum per grauissimas occupationes, qui heri primum redierim domum, non licuerit, malui has litteras in hunc sensum conscribere, quas posses ad tuum Achatem secretarium el Zayo transmittere. [4] Nihil scripsi ad tuam laudem plenius uel ad gratiam blandius. Non sum is qui hoc possem; neque uero amor, licet summus sit, imponit iudicio. Scripsi ita ut sensi, neque meum unius hoc est de te iudicium, sed plurium.[5] Quod addidi de nostra causa, uolui iacturam, quod scriptum mittere non possem, hoc modo leuare et interim aliquid rei facere. Si dominatio tua iudicabit, ut ipse potius isthuc ueniam, et dominum confessarium prehensem, faciam quod suadebis. [6] Oro te, mi domine, consule audaciam meam boni et me uere rusticum esse cognosce, qui neque in appellando teneam curiae et urbanitatis leges.
Iterum uale.