[1] Clarissime domine doctor et patrone obseruandissime, si sus (quod aiunt) uocanda ad opus Mineruae fuit2, recte mehercule et nostrae censurae diuinam illam foeturam3 ingenii tui, ubi ne quicquam ad perfectionem uel Momus expostulet, commisisti. Sed quando ita uisum est, perlegi omnia quam attentissime ne in illo erga te officii genere uidear dormitasse,4 quamquam pudet in illis censorem agere, quae michi lumine suo et splendore hoc qualecumque animi lumen obtundunt. [2] De rebus theologicis meum iudicium non est quod expectes; sum enim illarum penitus rudis, neque res sacras5 inquirere soleo nisi quantum ad mores formandos componendasque animae perturbationes utile uidebatur. Quarum istuc experior in dies praestantissimum,6 illud autem cogitatione concepi dudum et intellexi, re ipsa consecutum minime esse confiteor. Interim ne nichil egisse uidear unicum et alterum annotaui, ubi quidem nullus error in rebus, sed forte expositione uberiori aut uerbo planiore res uisa est indigere.
[3] Nescio an sub finem commode ad laudem regis Philippi nostri conueniat obiter addi comparationem regum7 Romanorum, quod alii quidem8 armis, alii semper fuerint religione praestantes; in [f. 114v] nostro utrumque genus laudis et gloriae mira cum aequabilitate spectatum hactenus fuerit, ut humanarum rerum et diuinarum iuxta contemperatio ad labefactatae maxime reipublicae Christianae restaurationem infusa diuinitus uideatur. Posset id obiter intertexi, sed elegantius et uerbis (quae tibi sunt in promptu9) multo elimatioribus10 , si11 modo pagina aut sensus rei tuo iudicio tale quid patiatur. [4] Nichil enim desidero magis quam ut uirtutes principum animis popularibus12 plane et fuse delineentur13, quod a te factum uideo artificio sane tam accurato ut picturis Phidiae uel Polycleti statuis possit contendere. Miror profecto insignem ordinis oeconomiam, uerborum flumen, sententiarum optimarum pondus, consyderationis14 philosophicae syntagma et contextum tam admirabilem15, ut si quid ademeris uel adieceris, quemadmodum in consonantissima harmonia, totus concentus ilico uioletur. [5] Sed nolo laudare in os. Consules boni, ut libere orasti, libere respondeo. Nec uelim ullo pacto inter censores operis recenseri, ut obiter uisus es insinuasse16. Nescis enim quantum hac ratione tuo operi17 pulcherrimo et pondus et ornamentum sis detracturus.
[6] Magnum attulit adiumentum nobis commendatio tua, atque huius beneficii non minor erit [f. 115r] gratia quam si me secundo ac tertio a morte redemeris. Agerem pluribus gratias, sed ea est tuorum omnium amplitudo, ut prestet benemerendi tempus optare et, quod a te factum est, tibi dum adsum (adesse autem perpetuo me non dubito) solo18 admirationis silentio uenerari.
[7] Res omnis nostra belle procedit; spero propediem istius tam turbulentae comediae laetam catastrophen19 fore, quamquam ille noua in dies moliatur, quae tuis praeceptis et praesidiis hactenus confirmatus didici contemnere. [8] Propediem (si di sinant) et corpore te praesens inuisam; est enim aliud quod illic agam atque in quo tuis consiliis ualde sit opus. Praeterea, ut uerbo dicam, 22 Maii suscepturus sum doctoratus insignia. Huic actui celeberrimo te inter caeteros amicissimum nobis adfuturum in ornamentum spero, si per ualetudinem et seria negotia licet. [9] Sed pluribus coram.20 Scripsi et dominoSiviliae21. Videbo et hortulum tuum et quid desideres. Cyclaminis plantam mecum adferam cum aliis plaerisqueplerisque.
[10] Bene uale, mi domine et frater colendissime, salutat te plurimum soror tua, uxor mea. Louanii, Kalendis Maii 1570. Dominationi uestrae ex animo addictissimus22, Cornelius GemmeGemma.