[1] Andream de Armari, cui te literas ad me dedisse et uolumen cerata tela inductum mihi tradendum credidisse scribis, adhuc expecto. Vereor ne a Graeco homine fidem diu nimis desideremus. [2] Sane perquam gratum mihi esset specimen uestrorum librorum uidere, ut potius utilitati meae quam uoluntati tuae consuleretur. Etenim quid est quod non maxime probandum sit omnium iudicio, quod tam iustis causis, tam magnis auspiciis, tanti regis conatibus inchoatum, per tot sapientes et optimos uiros est perficiendum? Viuamne tandiu ut absolutum illud opus uideam? Viuam sane (ut spero) et uidebo, et me felicem et uos beatos praedicabo.
[3] Iam (ut scripsi alias) Opticem meam cuidam mercatori ad te cum suis mercibus perferendam dedi. Credo illum bona fide (non enim Graecus est) depositum tibi aut Plantino bibliopolae tibi tradendum meo nomine redditurum.
[4] Interim, si me amas, Oliuerio Baldoccio Sauonensi in academia Louaniana meas literas reddendas curato.4 Ea tamen conditione (ut alias ad te scripsi): si amicitia nostra dignus inuentus fuerit. Dignus autem erit cum et bene de fide et Ecclesia senserit, et honeste uixerit. Sed si iudicio tuo non probabitur, nolo ut cum eo ullis amicitiae officiis communicemus. Alias ad me scripsisti Louanienses bene sentire et Oliuerium te uidisse.
[5] Iosepho Amato Iudaeo tuas literas dedi, cum his meis responsum habes.
[6] Interim me ama, ut soles. Venetii, Kalendis Martis MDLXIX.